- PATRIARCHA
- PATRIARCHAnomen dignitatis Ecclesiast. Burchard. l. 1. c. 53. ponendi Patriarchae, ubi apud Ethnicos primi Flamines. Constituti Concilio Nicaen. circa A. C. 325. Patriarchatus tres, a quibusaliae Ecclesiae dependerent, Romanus, Antiochenus et Alexandrinus, Sozom. l. 1. c. 17. Dein, in Concilio Constantinop. A. C. 385. sancitum, ut Episcopus Constantiopolitanus, in perpetuum diceretur Patriarcha: cuius sedes Antiochenae et Alexandrinae praelata est, Concilio Chalcedon. sub Martinao Imperatore habito, A. C. 451. cui decreto Episcopus Roman. Leo restitit, ortumque inde infelix de titulo Universalis certamen: hierosolymitana quoque Ecclesia Patriarchatus titulô et sede decorata est Concil. Nicenô retro memoratô, sed salvâ iurisdictione Metropolitae Caesareensis: demum Concil. Constantinopolitanô II. A. C. 553. ei Metropoles Caesarea, et Scythopolis: ut et Berytus et Rubensis, quarum illae sub Antiocheno, haec sub Alexandrino Patriarch. fuerant, subiectae sunt. Hodieque aliqua horum in Ecclesia Graeca umbra superest. Sub finem saeculi praeteriti, cum Clemens VIII. Henricum IV. Galliae Regem consilia de Patriarcha in Gallia creando serio agitare cerneret, anathemate illum exsolvit. Vide Thuna. in Histor. ut et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.